Dierum canicularium tomi VII: colloquiis XLVI physici novis ac penitus admirandis, nec non materiis aliis ad philosophiam reliquam tam theoreticam quam practicam, et in specie politicam; sed et ad theologiam et jurisprudentiam, non minus privatam quam publicam, ut et historiam tum sacram tum profanam, quin et artem militarem spectantibus, lectu non solum jucundis, verum etiam super fidem recreabilibus absoluti; quibus praeter pleraque naturae admiranda, quae aut in aethere fiunt, aut in Europa, Asia atque Africa, quin etiam in ipso Orbe novo, et apud omnes Antipodas sunt, item mirabilia arte hominum confecta; plurima etiam alia de origine, cultu atque oraculis Deorum; item de angelis bonis ac malis eorumque ortu, conditione et operationibus; item de spectris, sagis eorumque incantationibus, ut et de praedictionibus physicis, interpretationibus somniorum et praesagiis medicorum, chiromantarum, astrologorum aliisq[ue] divinationis speciebus; item homine eiusq[ue] dignitate, creatione, lapsu ac generatione, ut et de varia eorum educatione et vitae generibus, dignitatum et praerogativarum differentiis; item de vita aulica atque privata, nec non etiam militari et universa arte bellica variisq[ue] bellorum eventibus; item de iudaeis eorumq[ue] perfidia, ubi etiam de mahometanismo et turcarum ortu, religione et forma regiminis tam civilis quam militaris; item de virtutum commendatione ac vitiorum vituperio; item de summo bono, ubi diversae mortalium opiniones juxta diversitatem bonorum terrestrium; item de societatis humanae origine et republica in genera et diversis ejus speciebus, notanter autem de Majestate Imperii Romano - Germanici, ubi etiam de quatuor Monarchiis et regnorum translationibus; item de variis fortunae ludibriis, et mutationibus in rebus humanis, et de consiliorum in omni vitae genere variis eventibus; ac tandem de extrema hujus mundi die et quae hanc sequuntur, vel poenis damnandorum vel praemiis salvandorum, recensentur. Opus omnium ordinum ac studiorum facultatum hominibus, & tam docentibus quam discentibus, sive in theoria, sive in praxi versantibus, quin etiam ipsis militibus praeprimis utile, & cognitu omnino dignum imo maxime necessarium . Ultima hac vice relectione prorsus accurata revisum et non solùm summaris locupletatum, sed et undique et per totum novis marginalibus ad juvandam memoriam adauctum atque Indice Rerum ac Verborum notabilium cum omnibus materiarum sedibus earumq[ue] summis atque marginalibus exactè colato adeoque penibus novo donatum. Cum elencho colloquiorum in frontispicio libri exhibito superiorum permissu praelo denùo submisso
por: Maiolo, Simeone ob. de Volturara 1520-1597?