Describir: Cathena aurea super Psalmos: ex dictis sanctorum et catholicorum patru[m] noviter edita. A quodam Cartussensi: qui cum pro Rachel certis annis Domino suo servivisset: ad amplexus lye. eodem iubente Domino tractus: nec illâ repudiavit: necistam suis oculis lippâ et quasi cecam omnino neglexit: sed ab ipso ambabus prolem qualê ipse dominus dedit procreare studuit. Et ad instar duaru[m] sororum: abathe [...] Marie: quâvis circa frequens ministriu[m] turbatus et occupatus cu[m] Martha Marie tamen exemplo a Christi pedibus omnino no[n] recessit. Unde opus istud ad suam et legentiu[m] consolationem collegit: in quo nichil de suo (cu[m] nichil ex se haberet quod porrigeret) addere presumpsit: sed patrum predicatoru[m] dicta in una[m] sententia[m] cum labore no[n] pauco (ut opus probat) coniungere studuit. Quibus oib[...] (deo tame[n] primu[m]) a quo bona cûcta pcedûnt sit honor eterna gloria: qua[m] et dictanti: et lege[n]tibus omnibus non pro consideratione meritorum nostrorum q' pauca: immo fere nulla sunt: sed [...] sola sua gratia et misericordia concedat idem Dominus noster qui vivit et regnat in secula seculorum amen