Dictionarium, quanta maxima fide ac diligentia accurate emendatum, & tot recèns factis accessionibus ita locupletatum, ut jam thesaurum linguae latinae quilibet polliceri sibi audeat. Adjectae sunt latinis dictionibus hebrae, graecae, gallicae, italicae, germanicae, hispanicae, atque anglicae; item notae, quibus longae, aut breves syllabae dignoscantur. Praeter alia omnia, quae in hunc usque diem fuerunt addita, praecipuè à Joanne Passeratio, olim in principe Academia Parisiensi eloquentiae professore regio, accesserunt etiam insignes loquendi modi, lectiones etymologiae, antihera, translationes, emendationes, adagia ex optimis quibusque authoribus decerpta. Deinde magna sylva nominum, tum appellativorum, tum proprium, ut virorum, mulierum, sectarum, populorum, deorum, siderum, ventorum, urbium, marium, fluviorum, et reliquorum, ut sunt vici, promontoria, stagna, paludes, etc. ita ut omnibus aliis, quae hactenus prodiêre, incredibili et rerum et verborum numero sit locupletius
por: Calepino, Ambrogio, 1435-1511