Dictionarium Aelii Antonii Nebrissensis, grammatici, chronographi regii; imo quadruplex ejusdem antiqui dictionarii supplementum. Quorum primum continet dictiones latinas in hispanum sermonem translatas: secundum nomina propia regionum, urbium, montium, fluviorum, &c. Tertium autem neotéricas ac vulgares regionum, urbium, opidorum, &c. appellationes in latinum sermonem conversas: Quartum et ultimum hispanas voces latinè interpretatas complectitur. Accesserunt permultae dictiones tum ex Sacris Bibliis, tùm ex utriusque juris voluminibus. Index praetereà verborum veterum, & rarò usitatorum apud Terentium: verba item legum XII Tabularum: index insupèr utilissimus, in quo opposita emendataque quotidiani sermonis barbaries: notae etiam antiquorum, hoc est, dictionum compendia, quibus prisci latini tùm in numismatibus & inscriptionibus, tùm aliis in monumentis utebantur: dictionarium tandem arabicum in calce hispani dictionarii positum / primum á R. P. M. Fr. Eugenio Zeballos, Ordinis Eremitarum Sancti Augustini, accuratius revisum atque locupletatum. Post plurimis mendis, ac vocibus purae latinitati suspectis expurgatum à D. Enrico Cruz Herrera, in ovetensi archigymnasio philosophiae, ac sacrae theologiae olim auditore, et nunc humaniorum litterarum, professore
por: Nebrija, Elio Antonio de, 1441?-1522