Describir: Venerabilis Bedae presbyteri theologi doctissimi juxta ac santissimi, commentationum in sacras literas, tomus primus [-secundus]: in quo ea maximè quae Veteris Testamenti sunt, ita perspicuè ac dilucidè enarrantur, ut inter celeberrimos eius argumenti tractatores, non inmeritò possit asscribi. Ne verò nostra editio nihil praeter actenus passim vulgatas alias communem usum afferre credatur, hoc te monitum volumus studiose lector, co[m]mentarios Bedae Venerabilis in Job (scriptore[m] haud dubiè in Sacra Scriptura difficultatis & obscuritatis maximae, ut qui & schematibus mysteria sua omnia occulat, & tragico velut stylo penè totus decurrat) nostra industria nunc primu[m] in luce[m] prodire, à tineis & blattis quibus cum miserè colluctaba[n]tur, vindicatos Eme, de fruere. In altera huius paginae facie librorum sacrorum hic enarratiorum seriem perstrinximus. Adjecimus & rerum maxime insignium indicem alphabeticum locupletissimum