Describir: Candido lectori Claudii Galeni pergameni; medicorum, post Hippocraten principis, haec opera, a clarissimis eruditissimisq[ue] iuris, partim quidem nùnc primum latinitate donata, partim vero iâdudum in nostrum sermone[m] versa, at cu[m] quamplurimis (tempor[um] puto iniuria) me[n]dis scaterent, rece[n]s cum gr[a]ecis exe[m]plaribus collata & in meliore[m] formam restituta, sparsim separatimq[ue] excusa fuera[n]t. Nos vero eade[m] in unum collecta iteru[m]q[ue] castigata, & indice eorum quae notatu digna visa sunt, lucule[n]tissimo exornata, dilige[n]tissime excude[n]da nostrisq[ue] quatuor voluminibus adde[n]da curavimus, ut habea[n]t hoc quintu[m] volumine[m] paratu[m], quicu[m]q[ue] quatuor a nobis ante hoc excusa emeru[n]t. Elenchu[m] aût ut îuenias candide lector, ne te hanc pagina[m] vertere pigeat. Vale eme & fruere bonis avibus