Habes candidiss. lector Eusebii Pamphili caesariensis in omni divinarum humanarumq[ue] rerum cognitione, & in nullo literarum genere non exercitatissimi, opera omnia, quae hactenus ubiq[ue] gentium maxima eruditorum industria inveniri potuerunt. Cui quidam ecclesiasticorum doctorum summi viri rectè iudicarunt, hoc munus à Deo datum, ut certiss. argumentis demonstraret doctrinam evangelica[m], & diversam confutaret. Nam quanquàm in disserendi arte, & omnibus disciplinis fuerit instructissimus, ita tamen scribere non potuisset, absq[ue] singulari dono divini scriptus, qui solus docet exactam methodum, quae fallere minime postest. Quae autem in singulis hisce voluminibus contenta sint, haec versa pagella indicabit
por: Eusebius Pamphilus, ob. de Caeserea, 263-339